monumenta.ch > Augustinus > 34
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XXXIII Ab eo loco Evangelii, Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius, etc., usque ad id, Nec ego te condemnabo; vade, et amplius noli peccare. <<<     >>> TRACTATUS XXXV Ab eo quod legitur, Dixerunt ergo Pharisaei, Tu de teipso testimonium perhibes, etc., usque ad id, Verum est testimonium meum, quia scio unde veni, et quo vado.

TRACTATUS XXXIV In illud, Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quod modo audivimus et intenti accepimus, cum sanctum Evangelium legeretur, non dubito quod omnes etiam intelligere conati sumus: et quisque nostrum de re tam magna quae lecta est, pro suo modulo cepit quod potuit; et posito pane verbi, nemo est qui se queratur nihil gustasse. Sed iterum non dubito, quia difficile quisquam est qui totum intellexerit. Tamen etiamsi est qui omnia verba Domini nostri Iesu Christi modo ex Evangelio recitata satis intelligat; toleret ministerium nostrum, quousque, si possimus, illo adiuvante tractando faciamus ut vel omnes vel multi intelligant, quod se pauci intellexisse laetantur.
2 Quod ait Dominus, Ego sum lux mundi, clarum puto esse eis qui habent oculos, unde huius lucis participes fiant: qui autem non habent oculos nisi in sola carne, mirantur quod dictum est a Domino Iesu Christo, Ego sum lux mundi. Et forte non desit qui dicat apud semetipsum: Numquid forte Dominus Christus est sol iste, qui ortu et occasu peragit diem? Non enim defuerunt haeretici qui ista senserunt. Manichaei solem istum oculis carnis visibilem expositum et publicum non tantum hominibus, sed etiam pecoribus ad videndum, Christum Dominum esse putaverunt. Sed catholicae Ecclesiae recta fides improbat tale commentum, et diabolicam doctrinam esse cognoscit: nec solum agnoscit credendo, sed in quibus potest convincit etiam disputando. Improbemus itaque huiusmodi errorem, quem sancta ab initio anathematizavit Ecclesia. Non arbitremur Dominum Iesum Christum hunc esse solem quem videmus oriri ab oriente, occidere in occidente; cuius cursui nox succedit, cuius radii nube obumbrantur, qui certa de loco in locum motione commigrat: non est hoc Dominus Christus. Non est Dominus Christus sol factus, sed per quem sol factus est. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.
3 Est ergo lux quae fecit hanc lucem: hanc amemus, hanc intelligere cupiamus, ipsam sitiamus; ut ad ipsam duce ipsa aliquando veniamus, et in illa ita vivamus, ut nunquam omnino moriamur. Ista enim lux est, de qua prophetia olim praemissa ita in Psalmo cecinit: Homines et iumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Psalmi sancti ista verba sunt: advertite quid de tali luce antiquus sanctorum hominum Dei sermo praemiserit. Homines, inquit, et iumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Quoniam enim Deus es, et habes multiplicem misericordiam; pervenit eadem multiplicitas misericordiae tuae, non solum ad homines quos creasti ad imaginem tuam, sed etiam ad pecora quae hominibus subdidisti. A quo enim salus hominis, ab illo salus et pecoris. Non crubescas hoc sentire de Domino Deo tuo: imo praesumas et fidas, et caveas ne aliter sentias. Qui salvum facit te, ipse salvum facit equum tuum, ipse ovem tuam; ad minima omnino veniamus, ipse gallinam tuam: Domini est salus, et ista Deus salvat. Movet te, interrogas; miror quid dubitas. Dedignabitur salvare, qui dignatus est creare? Domini est salus Angelorum, hominum, pecorum; Domini est salus. Sicut nemo est a seipso, ita nemo salvus est a seipso. Proinde verissime Psalmus atque optime ait, Homines et iumenta salvos facies, Domine. Quare? Sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Tu enim es Deus, tu creasti, tu salvas: tu dedisti esse, tu das sanum esse.
4 Si ergo sicut multiplicata est misericordia Dei, ab illo homines et iumenta salvantur; nonne homines habent aliquid aliud quod eis Deus praestet creator, quod iumentis non praestat? Nullane discretio est inter animal factum ad imaginem Dei, et animal subditum imagini Dei? Est plane: praeter salutem istam communem nobis cum animantibus mutis, est quod nobis praestet Deus, illis autem non praestat. Quid est hoc? Sequere in eodem psalmo: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Habentes modo salutem communem cum pecoribus suis, Filii hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Aliam habent salutem in re, aliam in spe. Salus ista quae in praesenti est, hominibus pecoribusque communis est: sed est alia quam sperant homines; et accipiunt qui sperant, non accipiunt qui desperant. Filii enim hominum sub tegmine, inquit, alarum tuarum sperabunt. Qui autem perseveranter sperant, a te proteguntur, ne de spe a diabolo deiiciantur: sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Si ergo sperabunt, quid sperabunt, nisi quod pecora non habebunt? Inebriabuntur ab ubertate domus tuae; et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quale vinum est, unde inebriari laudabile est? quale vinum est, quod non turbat, sed dirigit mentem? quale vinum est, quod facit perpetuo sanum, non inebriando facit insanum? Inebriabuntur. Unde? Ab ubertate domus tuae; et torrente voluptatis tuae potabis eos. Unde? Quoniam apud te fons vitae. Ipse fons vitae ambulabat in terra, ipse dicebat, Qui sitit, veniat ad me. Ecce fons. Sed nos de lumine loqui coeperamus, et propositam ex Evangelio quaestionem de lumine tractabamus. Lectum est enim nobis dicente Domino, Ego sum lux mundi. Inde quaestio, ne quis carnaliter sapiens solem istum intelligendum putaret: venimus inde ad Psalmum, quo considerato, invenimus interim Dominum fontem vitae. Bibe et vive. Apud te, inquit, fons vitae: ideo sub umbraculo alarum tuarum sperant filii hominum, inebriari isto fonte quaerentes. Sed de lumine dicebamus. Sequere ergo: nam Propheta cum dixisset, Apud te fons vitae, secutus adiunxit, In lumine tuo videbimus lumen; Deum de Deo, lumen de lumine. Per hoc lumen factum est solis lumen: et lumen quod fecit solem, sub quo fecit et nos, factum est sub sole propter nos. Factum est, inquam, propter nos sub sole lumen quod fecit solem. Noli contemnere nubem carnis: nube tegitur, non ut obscuretur, sed ut temperetur.
5 Loquens ergo per nubem carnis lumen indeficiens, lumen sapientiae, ait hominibus, Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae. Quomodo te abstulit ab oculis carnis, et revocavit ad oculos cordis? Non enim sufficit dicere, Qui me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen; addidit enim, vitae; sicut ibi dictum est, Quoniam apud te fons vitae: Videte itaque fratres mei, quomodo verba Domini cum illius psalmi veritate concordant: et ibi lumen positum est cum fonte vitae, et a Domino dictum est lumen vitae. In istis autem usibus corporalibus aliud est lumen, aliud fons: fontem fauces quaerunt, lumen oculi: quando sitimus quaerimus fontem; quando in tenebris sumus, quaerimus lumen; et si forte nocte sitiamus, lumen accendimus ut ad fontem veniamus. Non sic apud Deum: quod lumen est, hoc est fons; qui tibi lucet ut videas, ipse tibi manat ut bibas.
6 Videtis ergo, fratres mei, videtis, si intus videtis, quale hoc lumen est de quo Dominus dicit, Qui me sequitur, non ambulabit in tenebris. Sequere istum solem, videamus si non ambulabis in tenebris. Ecce oriundo exit ad te: ille cursu suo ad occidentem pergit; tibi forte ad orientem profectio est: nisi tu in contrariam partem pergas, non qua ille tendit, sequendo eum profecto errabis, et pro oriente occidentem tenebis. Tu eum in terra si sequaris, errabis: nauta si eum in mari sequatur, errabit. Postremo videtur tibi sequendum esse solem, et tendis etiam ipse ad occidentem, quo et ille tendit: videamus cum occiderit, si non ambulabis in tenebris. Vide quemadmodum etsi nolueris eum tu deserere, ipse te deseret, servitutis suae necessitate peragens diem. Dominus autem noster Iesus Christus interim et cum per carnis nubem non omnibus apparebat, per sapientiae potestatem omnia tenebat. Deus tuus ubique totus est: si non ab illo facias casum, nunquam a te ipse facit occasum.
7 Qui ergo me, inquit, sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae. Quod promisit, futuri temporis verbo posuit: non enim ait, habet; sed, habebit, inquit, lumen vitae. Nec ait tamen, qui sequetur me; sed, qui sequitur me. In eo quod facere debemus, praesens tempus posuit: quod autem promisit facientibus, futuri temporis verbo significavit. Qui sequitur habebit. Modo sequitur, post habebit: modo sequitur per fidem, post habebit per speciem. Quamdiu enim sumus in corpore, ait Apostolus, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem. Quando per speciem? Cum habuerimus lumen vitae, cum ad illam visionem venerimus, quando nox ista transierit. De illo quippe die qui exorturus est, dictum est, Mane astabo tibi, et contemplabor. Quid est, mane? Transacta nocte saeculi huius, transactis tertoribus tentationum, superato illo leone qui nocte rugiens circuit, quem devoret quaerens. Mane astabo tibi, et contemplabor. Nunc vero quid putamus, fratres huic tempori congruere, nisi quod rursus in Psalmo dicitur, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo? Per singulas noctes, inquit, flebo: desiderio lucis ardebo. Videt Dominus desiderium meum; quoniam dicit illi alter psalmus, Ante te est omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. Desideras aurum? videri potes; quaerens enim aurum manifestus eris hominibus. Desideras frumentum? interrogas qui habeat; cui et cupiens pervenire ad id quod desideras, indicas. Desideras Deum? quis videt, nisi Deus? A quo enim petis Deum, sicut panem, sicut aquam, sicut aurum, sicut argentum, sicut frumentum? A quo petis Deum, nisi a Deo? Ipse petitur a seipso, qui promittit seipsum. Extendat anima cupiditatem suam; et sinu capaciore quaerat comprehendere quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Desiderari potest, concupisci potest, suspirari in illud potest: digne cogitari, et verbis explicari non potest.
8 Ergo, fratres mei, quoniam Dominus breviter ait, Ego sum lux mundi; qui me sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae: quibus verbis aliud est quod iussit, aliud quod promisit: faciamus quod iussit, ne impudenti fronte desideremus, quod promisit; ne dicat nobis in iudicio suo, Fecisti enim quod iussi, ut expetas quod promisi? Quid ergo iussisti, Domine Deus noster? Dicit tibi, Ut sequereris me. Consilium vitae petiisti. Cuius vitae, nisi de qua dictum est, Apud te fons vitae? Audivit quidam, Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Tristis abscessit, non est secutus: quaesivit magistrum bonum, interpellavit doctorem, et contempsit docentem: tristis abscessit, ligatus cupiditatibus suis; tristis abscessit, habens grandem sarcinam avaritiae super humeros suos. Laborabat, aestuabat; et qui ab illo sarcinam deponere voluit, non est sequendus putatus, sed deserendus. Postea vero quam Dominus per Evangelium clamavit, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam; tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde : quam multi fecerunt audito Evangelio, quod ex ore ipsius auditum dives ille non fecit? Ergo modo faciamus, sequamur Dominum; solvamus compedes quibus impedimur sequi. Et quis idoneus solvere tales nodos, nisi ille adiuvet cui dictum est, Disrupisti vincula mea? De quo alius psalmus dicit, Dominus solvit compeditos, Dominus erigit elisos.
9 Et quid sequuntur soluti et erecti, nisi lumen a quo audiunt, Ego sum lumen mundi: qui me sequitur, non ambulabit in tenebris? quia Dominus illuminat caecos. Illuminamur ergo modo, fratres, habentes collyrium fidei. Praecessit enim eius saliva cum terra, unde inungeretur qui caecus est natus. Et nos de Adam caeci nati sumus, et illo illuminante opus habemus. Miscuit salivam cum terra: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Miscuit salivam cum terra; ideo praedictum est, Veritas de terra orta est : ipse autem dixit, Ego sum via, veritas et vita. Veritate perfruemur, cum viderimus facie ad faciem; quia et hoc promittitur nobis. Nam quis auderet sperare quod Deus non dignatus esset vel polliceri vel dare? Videbimus facie ad faciem. Apostolus dicit: Nunc scio ex parte, nunc in aenigmate per speculum, tunc autem facie ad faciem. Et Ioannes apostolus in Epistola sua: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est. Haec est magna promissio; si amas, sequere. Amo, inquis; sed qua sequor? Si dixisset tibi Dominus Deus tuus, Ego sum veritas et vita; desiderans veritatem, concupiscens vitam, viam qua ad haec pervenire posses profecto quaereres, et diceres tibi: Magna res veritas, magna res vita; si esset quomodo illuc perveniret anima mea! Quaeris qua? audi eum dicentem primo, Ego sum via. Antequam diceret tibi quo, praemisit qua: Ego sum, inquit, via. Quo via? Et veritas et vita. Primo dixit qua venias, postea dixit quo venias. Ego sum via, ego sum veritas, ego vita. Manens apud Patrem, veritas et vita: induens se carnem, factus est via. Non tibi dicitur, Labora quaerendo viam, ut pervenias ad veritatem et vitam; non hoc tibi dicitur. Piger, surge; via ipsa ad te venit, et te de somno dormientem excitavit, si tamen excitavit: surge, et ambula. Forte conaris ambulare, et non potes, quia dolent pedes. Unde dolent pedes? an iubente avaritia per aspera cucurrerunt? Sed Dei Verbum sanavit et claudos. Ecce, inquis, sanos habeo pedes, sed ipsam viam non video. Illuminavit et caecos.
10 Hoc totum per fidem, quamdiu peregrinamur a Domino, manentes in corpore: cum autem perambulaverimus viam, et ad ipsam patriam venerimus, quid erit nobis laetius? quid erit nobis beatius? Quia nihil pacatius: nihil enim adversus hominem rebellabit. Nunc vero, fratres, difficile sine rixa sumus. Ad concordiam quidem vocati sumus, iubemur pacem habere inter nos; ad hoc conandum est, omnibusque nitendum viribus, ut aliquando veniamus ad perfectissimam pacem: modo autem litigamus plerumque cum eis quibus consulere volumus. Ille errat, tu vis ducere ad viam; resistit tibi, litigas: resistit paganus, disputas contra errores idolorum et daemoniorum: resistit haereticus, disputas contra alias doctrinas daemoniorum: malus catholicus non vult bene vivere, corripis etiam interiorem fratrem tuum: tecum manet in domo, et perditas vias quaerit; aestuas quomodo corrigas, ut de illo bonam rationem Domino amborum reddas. Quantae undique rixarum necessitates? Plerumque homo taedio affectus, dicit apud semetipsum: Quid mihi est pati contradictores, pati eos qui reddunt mala pro bonis? Ego volo consulere, illi volunt perire: consumo vitam meam litigando; pacem non habeo: inimicos insuper facio, quos amicos habere deberem, si benevolentiam consulentis attenderent: quid mihi est ista perpeti? redeam ad me, mecum ero, Deum meum invocabo. Redi ad teipsum, ibi invenis rixam: si coepisti Deum sequi, ibi invenis rixam. Quam rixam, inquis, invenio? Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Ecce tu ipse es, ecce tu solus es, ecce tecum es, ecce alium nullum hominem pateris: sed vides aliam legem in membris tuis, repugnantem legi mentis tuae, et captivantem te in lege peccati, quae est in membris tuis. Exclama ergo, et a rixa interiore clama ad Deum, ut tibi pacificet te: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Quia qui me, inquit, sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae. Finita tota rixa, immortalitas consequetur, quia novissima inimica destruetur mors. Et qualis pax erit? Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quo ut veniamus, quia tunc erit in re, nunc sequamur in spe eum qui dixit, Ego sum lux mundi: qui me sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae.



Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XXXIII Ab eo loco Evangelii, Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius, etc., usque ad id, Nec ego te condemnabo; vade, et amplius noli peccare. <<<     >>> TRACTATUS XXXV Ab eo quod legitur, Dixerunt ergo Pharisaei, Tu de teipso testimonium perhibes, etc., usque ad id, Verum est testimonium meum, quia scio unde veni, et quo vado.
monumenta.ch > Augustinus > 34